monumenta.ch > Augustinus > sectio 5

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Sermones, 20, 214, 5
Deus igitur omnipotens, qui quaecumque voluit fecit omnia, genuit unicum Verbum per quod facta sunt omnia: sed hoc non de nihilo, sed de se ipso: ideo non fecit, sed genuit. In principio enim fecit coelum et terram : non autem fecit in principio Verbum; quia, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum . Hic est Deus de Deo: Pater autem Deus, sed non de Deo. Hic est Filius Dei unicus; quia de substantia Patris, coaeternus, aequalis Patri filius nullus alius est. Verbum Deus: non sicut verbum, cuius sonus et corde cogitari potest, et ore proferri; sed, sicut dictum est, quod brevius et melius dici non potest. Deus erat Verbum. Apud Patrem incommutabiliter manens, et incommutabilis etiam ipse cum Patre: de quo dicit Apostolus, Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Esse quippe aequalem Patri, natura illi est, non rapina. Sic credimus in Iesum Christum Filium Dei Patris unicum, Dominum nostrum.